Arutelu:Gottfried

Selle lehekülje sisule puudub teiste keelte tugi.
Allikas: Vikipeedia

H(enricus), Dei gratia Romanorum rex semper Augustus, universis imperii fidelibus, quam in Livonia constituis, gratiam suam et omne bonum. Quum rex regum et dominus dominantium, Deus, caput et principatum omnium regnorum Romanumelegit imperium, de gloria nominis Christiani et amplificatione imperii magnopere credimus esse gaudendum. Eapropter venientem ad nos venerabilem Gottfridum, primum Osiliensem episcopum, et episcopatum suum, cum universo populo suo, nuper baptizato, nobis offerentem, benigne suscepimus, atque ea, quae nostri iuris ratio postulare videbatur, regia eidem porreximus hilaritate; terminos quoque, ad praefatam diocesim pertinentes, videlicet quinque kelichontas in Osilia et septem in Maritima, cum quadam insula deserta, quae dicitur Dageida, et aliis quibusdam insulis adiacentibus, cum omnium iuris et honoris integritate, quam habent alii Livonienses episcopi, sibi suisque successoribus auctoritate regali in perpetuum confirmantes. Datum apud Wilcenburch, kal. Octobris, indictione secunda.